Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 63 manici juribus consentaneum esset, et ab hoc re­ceptum. Omnium populorum desiderium esse, ut angore conscientiae liberentur, atque recta sa­lutis via ipsis monstretur per concilium: sed si Pontifex defugerit cognitionem subire legitimam, metuendum esse , ne et respublica, et Ecclesia in fluctus conjiciatur majores. Pallavic. I. 3. c. i5. Coclasus ad a. i532. In hoc igitur concilio, quod delineatum ab ipsis est , voluissent Protestantes Pontificem non esse judicem, sed tractari ut reum ; deinde sive voluissent stare, sive non , decretis Concilii, ne quid potestatis etiam sineretur habe­re Imperator in refractarios; postea liberum, at­que Christianum illud vocarunt concilium, quo decernente, quid credendum, et tenendum esset, tamen in cujusque arbitrio maneret, id credere, et sequi quod vellet; demum dicendo, si Ponti­fex defugeret legitimam subire cognitionem, me­tuendum esse, ne respublica , et Ecclesia majori­bus objiciatur fluctibus, quid, nisi turbarum omni­um causam conjecerunt in Romanum Pontificem ? quid aliud , quam praescribere Concilio volebant, ut ipsorum nova dogmata approbentur, illa vero, quae Sedes Apostoliba cum universa Ecclesia Ca­tholica tenet, condemnentur ? Protestantibus ces­sit Injperator in his comitiis quoad causam Reli­gionis, eamque distulit usque ad concilium, cum istud ipsi etiam Protestantes expetivissent, statuit- que, nemini quidpiam molestiae ob Religionem usque ad idem concilium exhibendum esse. Quae jPax Norirnbergensis dicta est, quod idem sta­tutum , factum Ratisbonae, eodem adhuc anno confirmatum Norimbergae sit. §. ii.

Next

/
Thumbnails
Contents