Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

64 Instit. Hist. Beeles. Pars. V. S- “• Paulus IIT. qui Clementi VII. successit in Pon- tificatu indicit generale Concilium Tridentum. Colloquium TVormatiense. Comitia Imperii Ratisbonensia. Bellum Smalcaldicum. Luthe- ri obitus. Clemens VII. a. i534. mortem obiit. Ei suc­cessit Paulus III. antea dictus Alexander Farne- sius Cardinalis. Hic concilium generale, quod Clemens VÍI. statuit convocare, Mantuam indi­xit a. 1537. Ne autem hic ageretur, Fridericus Dux Mantuae deprecatus est , dicens, sibi non suppetere sufficiens praesidium, quod praestare possit concilio. Vicentiam, quae in ditione Vene­torum urbs fuit, cum deinde Pontifex designasset, idem et hi fecerunt, causam afferentes , ne Tur­eae adversum eos commoverentur , putantes , a se quidpiam hostilis consilii contra eos agitari. Tan­dem deventum Tridentum est. Attamen concili­um agi coepit nonnisi a. i545. die j3. Decemb. aliis et aliis causis intervenientibus, et moram afferen­tibus. Interea in Germania nullo modo pax illa exstitit, quae fuit Norimbergae concessa Proteslan- tibus: qui illas inducias usque ad Concilium non servaverunt , quin etiam declaraverant, se cum Concilio, quod erat indictum, nihil velle habere, neque venturos ad hoc, utpote in quo Pontifex, et Episcopi futuri essent judices: etiam obfirma- verunt se , ne auxilia darent Ferdinando Regi Hungáriáé, jam creato etiam Germaniae Regi, Ca- rolo adhuc vivente, contra Tureas. Carolus Im­perator novis etiam beneficiis studebat eos demul­cere concedendo ; ut quae bona Ecclesistica inva­sissent, et occupassent, sibi haberent, et possi-

Next

/
Thumbnails
Contents