Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. Xf^I. usque ad Sec. XIX. 55 de capta Roma, et circumsesso Clemente Papa moerorem praeseferens, protinus finem fecit lae­titiae, atras vestes induit, insuper supplicationem instituit, datisque literis ad Philibertum Arausia- cum , et Moncadam, significavit, se moleste, gra- viterque tulisse Romanae urbis direptionem, sed quia facta infecta esse non possint, aequum, at­que pium sibi videri, ut Clementem dimittant, et omni cum honore in pristinam dignitatem as­serendum curent , dummodo alicunde pecunia paretur ad stipendia militibus solvenda, dumque tempus deposcet, legiones ex Urbe educantur, sedulo tamen curent obsidibus cavendum, ne Pon­tifex nocere ipsis possit; denique, ne aliquod ip­se capiat detrimentum. Satis apparet ex conditio­nibus appositis, cujusmodi illa tristitia fuerit Ca- roli , quam gerebat de circumsesso, et concluso Pontifice: quibus sic circumscribebatur illius di­missio, ut tamen per has easdem octo fere mensi­bus in eodem statu manserit, in quo fuit, circum­vallatus a Caroli exercitu , non tantum ne fugere posset, sed nequidem ut alimenta inferri possent ad castrum S. Angeli, atque fame adigeretur ad deditionem faciendam. Res non bene audiit, ne­dum ubique apud eos, qui erant orthodoxi, sed nequidem apud Solimannum Turearum Imperato­rem , de quo sic scriptum est apud Fabricium Cornelium in epistola apud Raynaldumad a. 1527. num. 23. Quippe dn insolentiam Christianorum excanduit • qui crudelius in supremum suum An­tistitem se gessissent, omniaque Sacra profanas- sent, quam ipse, Mali ornetis cultor, Graecorum. Patriarcham haberet: quandoquidem ejus sacra violare nefas putaret. Hen-

Next

/
Thumbnails
Contents