Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
54 Instit. Hist. Eccles. Pars. H. plurimi occisi sunt non solum in atrio, et porti- cu, verum etiam in ipsa basilica S. Petri. Neminem a direptione militari salvavit deditio, neminem sacer locus , neminem Caesaris , aut nationis nomen , aut fu7)or. Omnes incolae sive Romani essent , sive Hispani, aut Germani amissis rebus omnibus corpora quoque propria , et vitam juxta aestimationem ab irato, et insultante victore taxatam redimere coacti sunt. Pars in tormentis, et immanissimo cruciatu defecit vitam simul, cum pecuniis relinquens: et contigisse non raro , ut jam excruciatus , atque tortus denuo cruciaretur ab alio: nec satis fuisse sacra vasa ex Ecclesiis diripere, sed venerabile etiam Sacramentum abjectum , sacris vestibus in ludibrium Religionis indutos lixas, et calones; venerandas Divorum reliquias velut canum ossa abjecta; et virgines sacras haud secus atque meretrices ad stuprum raptas. Ex sacello Papae iidem fecerunt stabulum equorum, atque equis literas, et bullas Pontificias substraverunt. Celebrarunt quoque electionem summi Pontificis per ludicrum pileis Cardinalium, et Episcoporum infulis induti, et abrogato Pontificatu Clementi, proclamarunt Luthe- rum esse Romanum Pontificem. Sed neque silentio praetereundum est , quemadmodum grassati etiam in bibliothecam Vaticanam sint damno irreparabili , cujus libros magna ex parte furor illorum barbaricus disperdidit, dissecuit, ac vilissime distraxit, ut idem scripsit Coclaeus. .Anno 1627. die 5. Maji cum Roma coepisset oppugnari, et capta fuisset, duos menses duravit iTa, quae dicta est, grassatio. Carolus Imperator Vallisoleti, ubi ob natum ei filium Philippum publica instituta fuit laetitia, accepto nuncio