Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

52 Instil, Hist. Eccl. Pars nis Principibus auxilium conferentibus in commu­ni Italiae periculo non neglexisse arma capere. Hanc videlicet totam una cum ipsis ditionibus Romanae Ecclesiae advertebatur velle sibi subjuga­re, ejusque potentiam devicto Gallo , alii etiam Principes formidabant. Omnium primi Columnenses , quae Romanae potentissima fuit familia, sed ut jam alias etiam , Romano Pontifici infida, et iniqua , ita nunc Ca- rolo Imperatori se adjunxit atque ex his Ve­spasianus Cardinalitia etiam auctus dignitate, et ejus frater Pompejus cum Hugone Moncada His- spano tribusque millibus peditum, et octingentis equitibus summa celeritate usi noctu de improvi­so ad Urbem advolarunt, atque summo mane in eam irruerunt. Pontifex cum Cardinalibus ad ar­cem S. Angeli confugit. Hostes palatium cum omni supellectili tam sacra , quam profana diri­puerunt, suburbiique Vaticani prope partem ter­tiam , nec ab ipsa basilica S. Petri manus absti­nuerunt. Cum Moncada certis conditionibus Pon­tifex trium mensium inducias fecit. Ille praeda onustus militem abduxit. Copiis Caesareis in Ita­lia praeerat Carolus Borbonius, insignis bellidux, cujus ductu»' res prius iverant bene Francisco Galliae Regi , ad Hispanos autem defectionem fecerat, cum Ludovica, Francisci mater, litibus eum objecisset, bonisque suis , connivente Fran­cisco , exuisset. Idem etiam Franciscum ceperat Ticini. Cum vero pecunia eum defecisset ad sol­venda stipendia exercitui, Florentiam voluit inva­dere , et diripiendam militibus dare. Quia vero res ei non successerat, Romam destinavit, quam exercitui in praedam daret. Moenibus admoto exercitu bis non absque suorum caede repulsus t

Next

/
Thumbnails
Contents