Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

actus : Galli quoque in comitiis, quae hac de cau­sa instituta a E ege sunt, declararunt juxta legem regno suo coaevam, non fuisse in Regis potesta­te quidpiam cedere e regno. Burgundi aeque, quo­rum regio, vi illarum conditionum, transire de­buisset ad Hispanos, negarunt passuros divelli se a Gallia. Foedus deinde iniit Franciscus cum Re­ge Angliáé: cum Yenetis, et Francisco Sforcia, Mediolanensium Duce , contra Carolina Imp. ad quod Clementem VII. quoque Papam pertraxit. Anno 1026. die 17. Maji foedus hoc confectum. Clemens Carolo, in suis ad eum literis declaravit, quibus de causis ad hoc se foedus immiserit (lite— ras exhibet Raynaldus ad a. 1026. num. 11.) se ab eo in vicem suae erga eum perpetuae volunta­tis et amoris semper passum esse repulsam ab ejus benevolentia, et conjunctione , quapropter ad ea consilia se necessario compulsum esse, a qui­bus semper abhorruerit, licet serius, quam et rerum dignitas, et sui honoris, publicique com­modi ratio postulaverit. Jam enim suam patien­tiam ad negligentiam rerum publicarum conver­sam esse , nisi tandem arma cepisset, quae et justitiae, et Italiae libertati, et sibi ipsi praesidio essent. Speciatimque affert, se cum illius duci­bus foedus inivisse, et ad alendum ipsius exerci­tum plus quam mediocrem auri summam dedisse ea conditione , ut a suis finibus exercitus abduce­retur , sique foederi huic ipse Carolus non con­sensisset, pecunia restitueretur: quod vero quam­vis ratum non habuerit, tamen aurum non esse restitutum, et exercitum contra fidem datam in Romanae Ecclesiae locis diutius versatum, nul­lum crudelitatis, nullum avaritiae, aut immanita­tis genus praetermisisse. Esse ejus occulta consi­lia ad se perlata. Itaque cunctis prope Christia- 4 * nis A Sec. XVI usque ad Sec. XIX. 5i

Next

/
Thumbnails
Contents