Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

uxoribus jungantur : cum tamen veri Apostoli Domini nostri Jesu Christi juxta omnium Sancto­rum Patrum traditionem relictis uxoribus coeli­batum amplexati fuerint, ut unice in Deo, atque Euangelio occupati esse valerent. Lutherus, quemadmodum supra vidimus, fűit in Wormatiensibus imperii comitiis per Ca- rolum V. Imp. proscriptus, interdictumque est, ne quis illum hospitio reciperet, vel ulla re juva- ret, verum qui eum nacti essent, apprehende-^ rent, et Imperatori traderent. Is tamen prodiit Wartemberga (hanc Lutherus deinde Patmon ap­pellavit, quasi ubi instar Joannis Apostoli ob cau­sam Evangelii exilium toleraverit) et Wittember- gam rediit, impunisque hic non tantum versaba­tur, verum etiam coeptis suis institit. Jam erat Saxonia sic transformata per ipsum , ut haec ei praesidio potius esse voluerit, quam aliquid age­re contra eum. Carolus Imp. abierat in Hispa­niam, utpote quae ad ejus etiam spectabat ditio­nem , eratque cura distentus belli cum Francisco 3. Rege Galliae: et fortasse ardor etiam ejus elan- guerat: quod annatae, quas ex omnibus suis re­gnis sibi petierat concedi a Romano Pontifice, negatae sint. Hadrianus VI. is erat, qui Leoni X. in Pontificatu successerat. Is Carolum Imp. ursit, ut suo edicto, quod contraLutherum inWorma- tiensibus comitiis fecerat, insisteret. Idem hoc petiit ab Caroli fratre Ferdinando, qui Caroli vi­ces in Germania gerebat, et a Principibus Ger^ maniae, dum Norimbergae a. 1Ö22. conventum celebrarent hanc ipsam ob causam, ut turbatae per Religionis dissidia consulerent Germaniae. Eo­dem tempore Ludovicus II. Hungáriáé Rex a Ca­l'olo Imperatore, Gt Fordinali do ejus fratre aliis­que 4a Instit. Hist. Ecetes. Pars. H.

Next

/
Thumbnails
Contents