Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
que Principibus Christianis implorabat auxilium, dum Solimannus II. Turearum Imperator bellum Hungáriáé intulisset, quod eidem Hungáriáé fuit admodum calamitosum. Quod ipsum etiam erat alterum, cur institutus sit iste Germanise conventus. Carolus Imperator rescripsit Hadriano Papae se paratum esse, et ad ferendum auxiliumHun- garis, et ad cpercendos Germanos turbatores Religionis ipsis etiam armis. At vero in conventu Norimbergensi judicatum fuit, non esse consultum vi agere, unde metuendum esset intestinum bellum. Tantopere videlicet jam increverat malum. Sed petebant, tanquam quod futurum esset optimum remedium, ut Concilium quantocius in Germaniae opportuno loco generale institueretur. Donec vero Synodus haec habita esset, promissum est a Principibus Germaniae in eodem conventu, curaturos se, ne Lutherus, ejusque sectatores porro novi aliquid scribant, et in publicum edant, et ne Evangelium aliter, quam juxta interpretationem doctrinae ab Ecclesia receptae, et approbatae exponatur. Quoad personas Ecclesiasticas , matrimonium contrahentes, et Religiosos monasteria sua deserentes statutum est, ut hi jux-. ta Ecclesiae canones punirentur privilegiorum, et beneficiorum privatione per superiores Ecclesiasticos, potestas vero civilis his auxilium praberet. Edictum super his observandis etiam ab ipso Ca- rolo Imperatore factum est. Apud Raynald. ad a. i523. num. 21. Hoc edicto Lutherus se impediri passus non est, quominus omnem illam licentiam continuaret, quam antea exercebat. Dicebat, Verbum Dei non esse alligatum, sed neque aliquid statui po-> Uu$seComitiorum auctoritate, quodEvangelio impeA Sec. XVI usque ad Sec. XIX. 45