Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
omnes ad supremum usque vitae diem fideles Romanae Ecclesiae fuerant , horum etiam vestigiis ita velle insistere, ut pro sacris Catholicis instjtu- tis mortem ipsam paratus sit oppetere. Mentem igitur se suam aperire, sibi dolere quod tamdiu distulisset, contra hunc hominem, cujus pertinax responsum hesterno die audivissent, procedere , nec se posthac audire illum velle, quidquid allaturus esset. Itaque se jubere, ut is quamprimum reducatur, nempe Wittembergam, caveret autem, ne ex publicae fidei sibi datae foriríula palam con- eionaretur, suaque prava dogmata populo instillare pergeret, aut motus aliquos concitaret. Sin secus , se contra hunc, velut contra manifestum haereticum processurum. Non eo minus tamen Lutherus non multo post in oppido Isenaco in Friderici Electoris Saxoniae ditione concionem habuit. Post hanc exiit ex oppido: aliquot larvati equites facto impetu eum comprehendunt, atque ut viderentur, inimico erga eum animo esse in terram prosternunt, abducuntque. Erat autem hoc actum ex composito. Abductus est ad arcem Wartburgum, ubi decem menses latuit, liberali- ter habitus a suo patrono Friderico: attamen ita, ut sibi dici noluerit, ubi nam esset; ut si a Pontifice, vel ab Imperatore ex eo quaereretur, ubi Lutherus esset, posset respondere, et asseverare, se hoc nescire. Sparsum autem est in vulgum, ab Imperatore, vel a Pontifice Lutherum subdole esse captum, et abductum, et fortasse etiam interfectum. Quid vero in re esset, suspicabatur Carolus Imperator, aliique perspicaciores omnes. Postea autem patuit. Interea Imperator edictum fecerat, quo statuit, Lutherum habendum esse pro indubitato haeretico, et tam hunc, quam omnes ejus fautores, banno imperiali subjecit, hoc est ^ proA Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 57