Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

58 Institut. Hist. Bed. Parst Jr. proscriptionis poenam in eos constituit, et quoad Lutlierum insuper , Imperantes Romana, Caesa- reaque potestate severe hoc edicto volumus , ut elapsis viginti diebus praedictum Martinum Lu­theriem nemo vestrum hospitio, tecto, lectove re-> cipiat, ac foveat, nemo cibo , potuque alat, et sustentet, nec quis quam verbis, ac factis, clam , palamve consilio , vel auxilio juvet, aut promo­veat , Stft/ ubicunque locorum in eum incideritis, tantum habebitis virium, vinctum comprehen-> datis, diligentique septum custodia nobis vel ad-> ducatis ipsi, vel adduci curetis, aut saltem e vestigio nobis, ubi captus fuerit, indicetis. Apud Jlajpald, ad a. i5^i. num. 26, S- 8­Lutheri latibulum THartembergense. Illius cum Carlostadio simultates. Amborum nuptiae. Co-> mitia Imperii Nor imbergensia, et Spiretisia. Lutherus in latibulo suo Wartburgensi non fuit otiosus. Plurima enim elucubravit ad alia semper et alia convellenda instituta Catholicae Re-> ligionis. Ex his ejus liber est de Missa abrogan­da. Primi hoce*ecuti sunt Augustiniani Wittern- bergenses, qui altaria suae Ecclesiae confregerunt, et ejecerunt, idemque de Imaginibus sacris fece­runt. Etsi vero hos propterea laudasset Lutherus, tamen in Carlostadium exarsit, cum is quoque sed suo arbitratu, statuisset idem esse faciendum, at-? que etiam perfecisset. Solus enim ipse volebat haberi auctor reformationis. Itaque ut obsisteret, pe quidpiam ab alio attentaretur absque se, evola-* vit e* arce Wartburgensi, rediit Wittembergam^ et

Next

/
Thumbnails
Contents