Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
1 36 Instit. Hist. Eccl. Pars pilaus respondere, dixit, Nisi convictus fuero testimoniis Scripturarum , aut ratione evidenti, nam neque Papce, neque Conciliis solis credo, cum constet eos et errasse scepius, et sibi ipsis contradixisse,* in verbis Dei, a me adductis, quibus victus sum, neque revocare quxdquam pos- sum, neque volo: cum contra conscientiam agerey neque tutum, neque integrum sit. Deus adjuvet me! amen. Apud Ulemberg. cap. 6. Dictum ei est, ea, quae doceret, et assereret, esse jam pridem dijudicata, etiam, in Conciliis generalibus, et definita ab Ecclesia: quae vero spes esse poterat ista ratione aliquid proficiendi apud Luthe- rum, qui declaraverit se neque Papae, neque Conciliorum auctoritate moveri? Is vero, ut vidimus ante, se totum prostraverat ad pedes Papae, appellaverat ad generale concilium. Nonnisi igitur effugium semper quaesivit ab eo , quo in praesentia premeretur, et praefracte ea tuendi, in quae delapsus est non casu, sed quae ex destinato studio contradicendi asserebat, et defendebat. Dum autem Lutherus voluisset rursus de illis secum disputari, alioquin sine fructu, utpote, qui non veritatis videndae voluntate , sed ut eludere posset judicium adversum se institutum, bene judicatum est, non ultra locum debere esse disceptationi in rebus, quae jam dijudicatae, atque definitae ab Ecclesia essent. Nam si de his adhuc licuerit disceptare, et disputare , nullum finem unquam controversiarum futurum. Die sequente Carolus Imperator coram Ordinibus Imperii suam sententiam dixit, Se, qui genus duceret a Christianissimis Imperatoribus illustris nationis Germanicae, ab Catholicis Hispaniae Regibus , ab Archiducibus Austriae , qui omnes