Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

Sticos, et Sacerdotes Catholicos: cujus concionis deinde fructus fuit ingens seditio, coepta a stu­diosis, quibus se vilissimi quique de faece vulgi Conjunxerant ad depraedandas Ecclesiasticorum do­mos : quarum quinquaginta direptae una nocte, et septem insuper exustae sunt. Lutherus , qua­cunque iter faciebat, ait Coclaeus in Actis Luthe­ri ad hunc annum, frequens erat concursus ho­minum , Lutheri videndi studio. In diversoriis multa propinatio, laeta compotatio, musices quo­que gaudia adeo, ut Lutherus ipse alicubi sono­ra testudine ludens, omnium in se oculos conver­terit, velut Orpheus quidam, sed rasus adhuc, et cucullatus , eoque mirabilior , Jam Wormatiae> priusquam Lutherus advenisset, in consessu Prin- cipum habiti de eo sermones erant ejusque sen­tentiae productae ex ipsius libris, defendente eura- dem Lutherum Friderico Electore, et dicente, istos libros fortasse neque ipsius Lutheri esse, et solummodo ei affictos. Lutherus statim, ut ve­nit , introductus est ad consessum Principum, ip- siusque Imperatoris. Interrogatus, an recognosce­ret , suos esse libros, e quibus illae sententiae pro­ductae erant, sine ulla tergiversatione, suos esse, respondit. Dum autem errores, qui in his asse­rerentur, ei positi ante oculos fuissent, et di­ctum , ut hos retractaret, respondit, rem postu­lari temerariam, ut, nullo dato spatio cogitandi, respondeat illico» Cum diem unum postuiasset, iste ei concessus est. Altera die rursus introdu­ctus , non ad ea respondit, de quibus erat postu­latus, sed Curiam Romanam, a qua nimiopere gravetur Germania, criminans dicebat, huc spe­ctasse suam omnem curam, et solertiam, ut his incommodis eadem sublevaretur Germania. Jus­sus autem ad id, quod ei positum erat, sine am­§ * ba­A Sec. XT!, usque ad Sec. XIX. 55

Next

/
Thumbnails
Contents