Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

2 8 Institut. Hist. Eccl. Pare H. \ rus: nec facere aliter poterat, nisi se diffidere sibi, ipse prodere vellet. Habita est disputatio coram eodem Georgio, Duce Saxoniae, in ejus aula , praesente Senatu, et academia. Arbitri, di­sputantium consensione sumpti sunt, Parisiensis, ct Erfordiensis academia , itemque notarii consti­tuti , qui disputationis omnia verba calamo exci­perent. Die 29. Junii i5tg. inchoata est, dura- vitque dies decem, et septem. Lutherus non so­lus venit, sed secum adduxit, Andreám Carlo- stadium , qui cum Philippo Melancthone ( fuit il­lius nomen Schvarzerd, sed hoc graecissavit) ex primis illius sectatoribus erat, et ambo Professo­res Wittembergenses: atque hunc primo congre­di cum Eckio’jussit: cumque Eckio succubuisset, Lutherus certamen instauravit. Qui et ipse cum premeretur, et defecisset, iratusque nonnisi con­viciis pugnare coepisset, et monitus fuisset, ut, posita iracundia , modestiam adhiberet, respon­dit, Non propter Deum esse rem hanc coeptam, neque ab hac se propter Deum cessaturum : rem intellexerat, quam agebat insurgendo adversum ea, quae impeti erat suis assertionibus: et relicta disputatione se subduxit. Carlostadius vero sive suo pudore ductus , et erigere se volens ex casu, sive ne Luthero videretur defuisse, aut ob utrum- que denuo se dedit in pugnam ; denuo vero ar­gumentis ab Eckio constrictus, re desperata, prae- tendensque , suam praesentiam esse necessariam Wittembergae, se se subduxit. Parisiensis acade­mia palmam adjudicavit Eckio, Erfordiensis cujus- modi fuerit judicium non reperitur memoriae pro­ditum. Dux Georgius, et academia Lipsiensis perstitit in fide orthodoxa. Disputatio haec exstat apud Cochlaeum in libro de Actis, et scriptis Lu­theri , et apud Palavicinum lib. 1. Hist. Cone. Trid.

Next

/
Thumbnails
Contents