Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 29 Trid.cap. i5.et seqq. Eodem anno Coloniensis quoque et Lovanienis academia plurimas Lutheri assertiones damnavit. Non poterat non dubitare ipse Lutherus de qualitate suarum assertionum, dum videret, sibi undique contradici , dumque sibi ipsi, ejusque Carlostadio aqua haesisset ad ea, quae in disputatione objecta erant ab Eckio , et maxime, cum incusatus de erroribus, dixisset, se suas assertiones omnimode subjicere Apostolicae Sedis judicio: in dubio autem abstinendum ei fuisset, nisi temerarie voluisset agere, ab eorum defensione, et ulteriore disseminatione, quae docebat, donec dirempta controversia judicio Ecclesiae fuisset. Quod cum ille non fecisset, et disputationes, atque dissensiones semper magis increvissent, Maximilia- nus Imperator egit apud Romanum Pontificem, ut dissensiones in Germania sua auctoritate componeret. Quamobrem Leo Lutherum Romam citavit, ubi doctrinam suam exponeret, coram Sil— vestro Prieras, Sacri Palatii Magistro, et Hieronymo de Genutiis Episcopo Asculano, quibus hoc- ce negotium dederat audiendi Lutherum , et quomodo se ejus doctrina haberet, ad se referendi. Fridericus Elector petiit a Romano Pontifice, ne Lutherum Romam venire cogeret, sed rem committeret Thomae de Vio Cardinali, alio etiam nomine Cajetano, Apostolicae Sedis legato in Germania. Acquievit Pontifex. Lutherus fide a Ma- ximiliano accepta de securitate se stitit Cajetano. Sunt nonnulli, qui imprudentiae arguant Leonem ob negotium hoc commissum Cajetano, qui ex Ordine Praedicatorum fuerit, cum quo Ordini Eremitarum S. Augustini, ex quo fuit Lutherus, pessime convenerit, et unde flamma, quae ex^tin-