Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 27 Erant hae jam etiam perlatae Romam. Quamob- rem ad Leonem quoque Papam sic admodum demisse, et humiliter scripsit in epistola, quam cum Resolutionibus Disputationum de virtute Indulgentiarum ad Leonem Papam, miserat; Beatissime Rater, prostratum me pedibus tuce Beatitudinis offero cum omnibus , quae sum , et habeo: vivifi- ca , occide ; voca, revoca ; approba, reproba, ut placuerit. Vocem tuam vocem Christi in te prce- sidentis, et loquentis agnoscam. Si mortem merui , non recusabo. Dicebat, se solummodo In- dulgentiarum abusibus opposuisse, quos obser- vasset in earum praedicatione , et promulgatione. Neque enim suum esse putasse, de his aliquid statuere , aut facere r proin a se monitos esse Ecclesiarum magnates: tandem sibi visum esse , his saltem leviuscule reluctandum esse. Itaque schedulam se se edidisse disputatoriam. Libello suarum Resolinionum haec verba praemisit : Protestor me , prorsus nihil dicere , aut tenere velle, nisi quod in, et ex Sacris literis primo, deinde Ecclesiasticis Patribus , et ex Canonibus, ac Decretalibus Pontificiis habetur, et haberi potest. Apud Ulemberg. in Vita, et rebus gestis Lutli. Quomodo vero his, quae protestabatur Lutherus, ea responderint, quae egerat et jam nunc, et deinceps , nimis clare licebit videre. Friderici Electoris Saxoniae, quem Lutherus nactus erat magnum patronum , patruelis, Georgius Dux ejusdem Saxoniae contra studiosissimus fuit Religionis. Hic Lutherum ad disputationem, coram se habendam publice, Lipsiam vocavit, quae civitas in ejus ditione erat, partes autem adversus Lutherum dedit Joanni Eckio in academia In- golstadiensi Professori Theologiae. Affuit Luthe• rus: