Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

i36 Institut. Hist. Eccl. Pars V. stet. Hae Catharinae literae Henrico expresserunt lacrvmas. Non tantum igitur Mariam filiam in gratiam recepit, sed quoad jus sibi succedendi etiam Elisabethae, quae ex Bolena nata est, ante­posuit. Bolena quoque post Catharinae obitum jam quarto mense migravit sed dissimili morte. Haec Henrico, masculam prolem cupienti vehe­mentissime ediderat partu suo informem carnis massam. Hinc illam fastidire coepit. Bolena au­tem Henricum volens decipere per suppositionem masculae prolis, et insuper regnum Angliáé ad Bolenos transferre, cum Georgio Boleno fratre suo germano concubuit: cumque res successum non habuisset, se se pluribus aliis prostituit, et extremum cuidam Marco Smetono musico. Hen- ricus Bolenam cum fratre Georgio, et quatuor amasiis in vincula conjecit. Bolena die 29. Maji adulterii, et incestus crimine damnata capite ple­xa est, et triduo post illius frater cum reliquis, quos consortes criminis Bolena habuit, idem sup­plicium subiit. Henricus postea Joannam Seime- ram Bolenae pedisequam duxit uxorem, in quam a Bolena suos transtulerat amores. Haec in partu, quo filium Edvardum enixa est, mortua est. Post hanc Annam Guillelmi, Cliviae, et Juliae Ducis sororem sibi copulavit matrimonio. Hanc a se celeriter rejecit praetexendo, non esse validum matrimonium, quod Anna in puellari aetate Du­ci Lotharingiae promissa fuerit, et Cromvelo fe­rente sententiam de matrimonino, quod nullum sit. Vera autem causa fuit, quod Catharinam Ho- vardam neptem Ducis Notfolciae prae illa amare coeperit: quam non multo post adulterii ream capite plecti jussit publice in foro. Tandem jam sextas nuptias celebravit cum Catharina Baronis Latimeri vidua. Idem 3 qui supra. Hen-

Next

/
Thumbnails
Contents