Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Henricus vixit usque ad a. i547. Qui cum jam morbo vehementius premeretur, coepit cogitare de sui reconciliatione cum Sede Apostolica, et adhibitis nonnullis Episcopis in consilium de ratione istius reconciliationis perficiendae , ejus praeterita crudelitas fecerat, ut nemo eorum auderet sensa sua ei aperire , eo , quod scirent, inultos neci datos esse, dum vel ipsi Henrico, vel Cromvelo, fuissent locuti ex animi sui sen- tenti i, quamvis jussi essent libere edicere , quod sentirent. Aulici autem partim assentatione, partim ne exciderent bonis Ecclesiasticis, quae sibi liabebant a Rege donata, illum hortabantur, ut Iiunc velut scrupulum sibi excuteret ex mente. Itaque decessit, antequam reconciliatus esset. Agnoverat tamen conjunctionis cum Apostolica Sede necessitatem, qui se prius per schisma ab ea alienaverat. Belchairus Hist. Rer. Gallicar. lib. 20. refert post latam a Clemente VII. sententiam in Henricum die tertio venisse nuncium ab eodem Henrico mandatis amplissimis instructum, ad transigendam ejus causam cum Romano Pontifice. Quia vero sententia jam fuerit lata, illum indignatum recessisse a Pontificis observantia. Hinc visum fuit quibusdam, si modicam tantum moram adhibuisset Pontifex, praepediri potuisse ea, in quae deinde Henricus delapsus est. At vero Pontifex, quamvis sententiam tulerit, prorsusque non festinanter, et quam neque tunc adhuc tulisset, nisi ad eam ferendam Corolus Imperator tantopere ipsum ursisset, et impulisset; tamen ipsius promulgationem suspenderat ad medium annum, et quae neque tunc adhuc promulgata sit, utpote cujus promulgationem tantum Paulus III. Clementis in Pontificatu successor fecerit die 5o. Oct. a. i535„ subsequentis post menses circiter vigintú Non A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. t37