Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. i51 Pontifici Romano in perpetuum adimeretur, reus-' que perduellionis fielet, si quis deinceps quid-» piam honoris , vel auctoritatis Sedi Apostolicae detulisset; Anglicanae vero Ecclesiae summum in terris caput, solus Rex ut haberetur, cujusque solius sit plenissima auctoritate omnes abusus emendare, errores, atque haereses damnare: quin ipsum nomen Papae etiam Henrico collatum fuit: quo assumpto edixit, ne quis ullum Romanum Pontificem Papam vocaret, sed solummodo Epi­scopum, idque tanta cum acerbitate, ut capitis poena in eum decerneretur, in cujus libro nomen Papae reperiretur non deletum. Itaque in calen­dariis, in libris Patrum, et Theologorum, et per totum Jus canonicum Papae vocabulum litura de­lebatur , vel obducebatur: quin etiam in fronte Operum SS. Cypriani, Ambrosii, Hieronymi, Augustini, Leonis , Gregorii , Prosperi, ac alio­rum Ecclesiae luminum , singuli adscribere coacti sunt, si quid in his Operibus inesset, quod Ro­mani Pontificis Primatum tueretur, aut confirma­ret, se illi verbo, sententiae jam nunc renuncia- re, nec tanti criminis velle reos esse, ut quibus­vis Patribus , aut Doctoribus ea in re assentian- tur. Omnis etiam communicatio per literas cum Romano Pontifice, ejusque ministris sub poena laesae majestatis fuit prohibita. In litaniis prae­terea , et omnibus precibus tam publice, quam privatim factis, in locum petitionis illius, quae a Christi fidelibus pro Domno Apostolico per uni­versum orbem fieri solet, Henricus haec verba impia apponi, imprimique praecepit: Ab Episco­pi Romani tyrannide , et detestandis enormitati­bus liberci nos Domine. Quaesivit Henricus etiam Franciscum I. Regem Galliae inducere ad idem faciendum in regno suo, quod ipse fecerat in

Next

/
Thumbnails
Contents