Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

Anglia: qui vero illins legatos nequidem hac de re audire voluit. Re ab Rege Galliae non obten­ta , üdém legati ad Germaniae Principes profecti sunt ob eamdem causam. Ex his etiam ii, qui Protestantes erant, quamvis sibi gratulati essent, Henricum ab Romani Pontificis obedientia desci­visse, improbabant tamen, et suam displicentiam ostenderant, quod Henricus suae ab Romano Pon­tifice defectionis causam in tam turpi re consti­tuisset , nec ullo modo persvaderi ab legatis iis potuit, ut factum approbarent. Quae res Henri­cum vehementer offenderat, fecitque, ne Henri­cus, ut Sandero perhibente, credebatur faclurus fuisse, pa^m ad sectam Lutheranorum transiret. Etiam Calvinus Comment, in Amos. Henrici pri­matum, quem sibi sumpserat Ecclesiasticum, op­pugnavit. Formulam etiam juris jurandi praescripserat Henricus Clericis omnibus, et magistratibus, quo se obstringerent ad confitendum, illius cum Bo- lena nuptias esse factas legitime, illumque esse supremum Ecclesiae Anglicanae caput, nec ullam obedientiam Romano Pontifici se exhibituros, aut illius excommunicationem curaturos. Joannes Fi­scher Episcopus Roffensis, et Thomas Morus re­gni Cancellarius huic formulae renuerunt subscri­bere. Quibus cum in argumentum subscriptionis auctoritas totius Regii Senatus, quo consentiente, et probante condita esset haec formula, allata fu­isset, Morus, Siy solus ait, me opponerem, me deceptum crederem: dum autem mihi supremum Angliáé Consilium adversatur , pro me militat universa Ecclesia, quae est supremum Christia­norum Consilium. Apud Sanderum. Ambo con­jecti sunt in Carceres, et post squalores mensium qua­l5a, Institut. Hist. EccL Pars É

Next

/
Thumbnails
Contents