Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

tarn insolenter se gesserunt, ut Pontifici palam obloqui, et ab ejus auctoritate ad concilium ne­scio quod (ejusdem Sanderi sunt verba) futurum provocare non desisterent : tunc et Franciscum Henrici pudere , et Pontificem indulgentiae poe­nitere coepit. Franciscos autem Pontifici svasor fuit, ut Henrici causam deinceps ex legum Eccle­siasticarum praescripto decideret. Post suum re­ditum Massilia Pontifex a. i534. sententiam in Henricum tulit. Ille autem indignatus a R.omani Pontificis observantia recessit. Habetur concili­um Londini, in quo Ecclesia Anglicana formam potestatis , nullis ante temporibus visam induit. Henricus enim Rex caput ipsius Ecclesiae consti­tuitur , eique ob id primi fructus omnium Sacer­dotiorum vacantium , ac eorumdem decimae quo­tannis perpetuae assignantur. Polydor. Virgil. lib. 8. Hist. Angl. Eodem anno ad diem 3. Novemb. Henricus comitia regni indixit. In his obtinuit Henricus , ut quaecunque ipse vellet, suffragiis Ordinum de­cernerentur. Habebat Cramnerum totum suae voluntati addictum, qui jam etiam sententiam tu­lerat, adversus matrimonium Henrici cum Catha- rina, nec non alios Episcopos, qui partim aperte ei faverunt, partim timore obmutuerunt. Quos noverat, cordatos , horum alios impactis per ca­lumniam criminibus in carceres conjecerat, alios per literas monuerat , ne ad Comitia venirent. Seculares alii Regi assentabantur, alii etiam plau­debant in sinu ob ea, quae fiebant, afflati Luthe­ri erroribus. Statuta itaque facta sunt in his co­mitiis, primo, ut Maria filia ex Catharina honore natalium, ac omni regnandi jure privaretur; de­inde, ut omnis potestas, ac jurisdictio in Anglos Pon­i5o Institut. Hist. Eccl. Pars V.

Next

/
Thumbnails
Contents