Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
et caerimonias copulationis peregit; neque enim lioc cum Bolena novum matrimonium valere poterat vivente Catharina priore legitima uxore. Rolandus ab Rege Episcopatum Lichefeldiensem praemium tulit. Bolena jam post quintum mensem ab his nuptiis filiam enixa est Elisabetham. Nonnulli in dubium vocant, an ex Henrico, vel alio hanc susceperit. Illud videtur certius, quod Henricus Elisabetham ultimis tabulis inter haeredes regni scripserit. Ipsam Bolenam quidam ferunt filiam fuisse ejusdem Henrici ex commercio cum Bolenae matre. Sed nihil certi, eoque magis, quod ejusmodi illiciti, et inhonesti amores clandestino peragantur. A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 129 20, A Clemente VII. R. P. excommunicatus Henri- cus VIII. Facit schisma. Saevit. Cum matrimonii hujus fama, ait Sanderus cit. loc. fines Angliáé egressa ad exterorum aures pervenisset, dici non potest, quantum admirationis , doloris, et indignationis in Christianorum Principum animis excitaverit. Imprimis vero Ca- rolum Y. Imp. indignissime rem tulisse , obtesta- tumque esse Pontificem, ne rem hanc impunitam sineret; hunc vero pro ea, qua semper fuerit in Henricum indulgentia , nihil praepropere voluisse agere. Quin Clemens VII. Pontifex ea etiam de causa in Galliam perrexit, et Massiliae Franciscum I. Regem Galliae convenit, ut per hunc, quod summa esset cum Henrico amicitia conjunctus , Regis animum ab Annae complexu retraheret. Venerunt Massiliam etiam Henrici legati, qui vero Tomulus V. 9 tana