Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
/ 128 lusitat. Hist. Eecl. Pars H. ctioni librorum piorum, inprimis de Vitis Sanctorum, aliisque pietatis operibus impendebat. Contra vero Bolenae erant virtutes, voce, et fidibus scite, jucundeque canere, eleganter saltare, verborum svavitas, composita ad facetias, et jocos indoles: quibus ipsis rebus in sui amorem Henricum natura levem, et ad libidines pronum pellexerat. Hoc vero tempore Catharinam extrusit e palatio, et misit in quampiam arcem, nuptias celebraturus cum Bolena. Guillelmo Vara- mo Archiepiscopo mortuo, viro egregio, partibusque Reginae -addicto Rex Thomam Cramne- rum nominavit Archiepiscopum Cantuariensem, et Primatem totius Angliáé sub ea conditione, ut etiamsi Romanus Pontifex sententiam tulisset pro matrimonio legitime inito, ipse tamen contrarium decerneret. Erat non solum depravatus haeresi, verum etiam libidini supra modum deditus, ita ut scortum etiam iter faciens secum veheret occulte, atque, ut Sanderus lib. l. de Schismate Anglico dicit, in cista. Nondum vero vel per hunc lata sententia de matrimonio cum Cathari- na , se Henricus copulandum cum Bolena curavit per quemdam presbyterum Rolandum, quam Marchionali titulo paulo ante ornaverat, ne parum nobilem personam duxisse videretur. Rolan- dus, cum ei Rex dixisset, quid ab eo vellet, Spero, ait, Majestatem tuam habere diploma Pontificium. Annuit Rex. Rolandus autem adhuc dubius , et timens, nequid illicitum admitteret, Sacri, inquit, Canones postulant, nostraque valde interest, ut literae Pontificis palam legantur, et promulgentur. Respondit Rex, esse has repositas in secretiore loco, quo nemini alteri, praeterquam sibi, sit accessus: dedecere autem, ut ipse pro his afferendis eat. Acquievit Rolandus, et