Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

qui egisset adversus illam Richardi sanctionem, confirmatam etiam per edictum Henrici, vocatus est in judicium illato sibi crimine laesae majestatis. Missi sunt satellites ad eum comprehendendum, et adducendum. Dum captus duceretur, quam­vis morbo esset allectus, in via decessit, confes­sus ante mortem , juste sibi evenisse, quod pate­retur , quia Regi magis , quam Deo servivisset. Sed nec Regi bene consuluit: cujus svasio non solum huic, verum etiam toti regno, ipsiqueRe- ligioni exitialis fuerit: quandoquidem hinc origi­nem sumpserint omnia, quae deinde secuta sunt. In idem crimen cum Volsaeo etiam Clerus totius Angliáé vocabatur, quod cum hujus consensione literae illae a Volsaeo missae fuissent, Id factum ab bis est, ut si ad ipsorum judicium, quod praevide­bant futurum, Rex, utpote subterfugere volens Romani Pontificis tribunal, negotium detulisset, sibi caverent, ne si perperam judicassent, a Se­de Apostolica sibi ipsis aliquid metuendum ha­berent. Atque huc omnino spectabat, cur Cle­rum appetierit isto crimine quasi laesae majestatis: neque enim lex illa constituta a Richardo vim obtinuerat, et observata erat, quae a furibundo lata, et excutiens debitam subjectionem erga Apo- stolicam Sedem neque consistere potuit. Clerus Cantuariensis vexam, ut redimeret, centum mil­lia florenorum Anglicanorum Regi gratuita obtu­lit, unaque titulum ei tribuit Supremi Ecclesiae Anglicanae et Ecclesiasticorum capitis turpi adu­latione. Cantuariensis Cleri exemplum secutus est Clerus Eboracensis. Sed cum pecuniam tantum dedissent, non vero illum etiam titulum, Rex hanc respuit j dato autem sibi eodem titulo, ac­ceptavit. 126 Institut, nisi. Eccl. Pars Pro-

Next

/
Thumbnails
Contents