Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

Protestantes videntes ista, quae fiebant in Anglia, et quod Rex sibi arrogaret auctoritatem capitis supra Ecclesiam, spem sibi fecerant fore, ut facilem nunc aditum sibi reperiant etiam in Angliám. Itaque aliquot ex his venerant in An­gliám, ubi sententias suas venditando, disputa­tiones , et turbas concitabant. At vero res ipsis male cessit. Nam tres ex his comprehensi ad ro­gum damnati sunt: ad haec Rex statutum, quod jam antea de his fecerat, renovavit, et confirma­vit. Declaravitque, quod quamvis sibi non bene conveniret cum Romano Pontifice, et ab ejus communione etiam sua sponte recessurus esset, si sibi adversaretur, in causa sui matrimonii, ta­men non dimissurum Catholicam Religionem. Ipse vero Henricus in suo libro, quem confecerat con­tra Lutherum , probavit in vera Christi Ecclesia eum non posse esse, qui Petrae non adhaereret, supra quam Christus suam aedificavit Ecclesiam. Libido, et caecus amor fecit, ut quod prius bene docuit, deinde neque ipse observaverit, Henricus , quamvis irretitus amoribus Bole- nae, tamen Catharinam secum in eodem regio pa­latio manere passus erat usque ad a. i552. quae sponte recedere noluit impavida adversus Henri- ci quamcunque protervam libidinem. Proba, pia, et omnibus virtutibus fuit ornatissima femi­na ; et ne tantum generaliter qualis fuerit, me­morem, singulis feriis sextis, et sabbatis jejuna­bat, ante festa vero Beatissimae Virginis jejunium hoc ejus strictius etiam erat in solo pane, et aqua, singulis septimanis conscientiam Sacramen- tali confessione bis expiabat, smgulisque Domi­nicis diebus Christum in Eucharistia sumebat, ad sex horas quotidie in templo erat, reliquas le­ctio­A Sec. XPI. usque ad Sec. XIX. 127

Next

/
Thumbnails
Contents