Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
t §. 19. Henricus Hill. Rex Angliáé primum defensor Religionis, deinde schismatis auctor ex turpi amore Bolenoe. Holsaeus Regi auctor ad prius matrimonium in irritum mittendum. Henrid nuptias cum Bolena. In Angliám, in quam Hugonotas, qui ex Gallia excesserant, migrasse religionis suae libere exercendae causa, modo dictum fuit, simul venit religio, quam Lutherus, et Calvinus formavit, per Henricum VIII. Regem Angliáé. Is sanctionem a Leone X. Rom. Pont, factam adversus Lu- therum magno fervore exequi jussit, de libris illius conquirendis, et igni tradendis; id quod factum est Londini in foro publice: sique reperti essent in regno Lutheri, et Calvini sectatores hos rogo addixit. Idem librum composuit, egregie concinnatum adversus ejusdem Lutheri errores, et Leoni Papae obtulit, qui idcirco ei titulum Defensoris fidei contulit. Destinatus erat Clero, et Theologiae operam navaverat. Hinc illam scribendi contra Lutherum , ejusque confutandi habebat facultatem. At vero rem, tam laude dignam, postea corrupit, et foedavit turpissime. Demonstratum est supra $. 5. Henricum Arturi fratris sui vita functi conjugem, Catharinam Aragóniám, volente Henrico VII. et obtenta venia impedimenti affinitatis, ab Julio II. Papa, sibi copulasse matrimonio. Thomas Volsaeus Cardinalis, et Ar- chiepiscopus Eboracensis in summa gratia erat apud Henricum, cujus opera Carolus V. Imperator nitebatur, Henricum inducere ad foedus et societatem armorum secum ineundam contra Fran- ciscum I. Regem Galliae, factis ei maximis promis122 Institut. Hist. Bccl. Pars H.