Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

missis ipsius etiam dignitatis Papalis. Postquam autem Carolus Imperator non jam opus habebat Henrici auxilio , capto Francisco in Ticinensi praelio, elanguerat. etiam ipsius affectus ille prior erga Volsaeum. Quod iste iniquo animo ferens , Hernicum quaerebat permovere, ut arma sociaret cum Francisco contra Carolum; et quo firmius hos inter se conjugeret, auctor Henrico fuit, ut a Catharina conjunge sua se separaret , et Mar­garitam Francisci I. sororem duceret uxorem, dicens, connubium cum Catharina propter affini­tatis impedimentum non esse legitimum , quo neque Romanus Pontifex potuerit illum solve­re. Nactus erat Volsaeus alios etiam adjutores, qui idem svaderent Regi, ne regnum transiret ipso mortuo ad quemdam exterum Principem, eo quod mascula prole careret. Susceperat ex Catha­rina proles quinque partim masculas , partim fe­mellas : sed omnes erant mortuae praeter filiam Mariam. Haud difficulter svasioni Henricus cessit, ca­ptus jam amore Annae Bolenae, quae equitis An­gii filia, una ex virginibus erat , quas Regina habebat ad suum obsequium, cujus cupiditas eo magis erat accensa, cum illa etiam jure jurando asseverasset, numquam aliter, quam jure conju­gali in notitiam se cuipiam viro praebituram. Cau­sam ipse etiam Henricus voluit deferri ad Roma­num Pontificem Clementem VII. decisionis causa, ipsius matrimonium cum Catharina essetne initum legitime, et valeretne. Declaravit Pontifex Hen­rico se eo animo erga eum esse, ut sit libenter id omne facturus, quod salva justitia facere po­tuerit. Etiam si vero satisfieri petitioni Henrici salva aequitate potuisset, tamen ex altera parte etiam A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 123

Next

/
Thumbnails
Contents