Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
quod destitutum est capite. Basileenses decretum in Constantiensi concilio factum Sess. 4. et 5. siti posuerunt pro fundamento illorum, quos «abi sumpserunt contra Eugenium Papam spiritus : quod quidem in concilio Constantiensi factum est, verum sine Papa: sed neque illud cum Papa lit, cui ille suum consensum denegat. Ejusmodi autem est etiam illud Constantiense decretum: cui tantum abest, ut assensus sit Martinus V. Papa, ut hoc, Papam canonice electum habere supremam potestatem in Ecclesia Dei, ita exegerit, ut sentire constrarium habuerit pro errore haeretico. Supra Part. 4. §. 4i. Hallucinabantur Basileenses, hallucinabantur post istos etiam Galli Episcopi Conventus Bituricensis Supra Part. 4. $. 53. hallucinabantur identidem alii, atque alii, et hallu- cinantur usque nunc, qui Bomanum Pontificem ponunt infra concilium, Caput infra reliqua membra corporis, idque quasi vi decretorum Concilii Constantiensis, et Basileensis. $• 3Concilium generale Lateranense V. ab Julio II. inceptum , a Leone X. continuatum, et perfectum. Concordatum inter Leonem, et Regem Gallice Franciscum I. Concilium Lateranense ab Julio Papa ad diem 19. Aprilis i5j2. indictum, incepit die io. Maji ejusdem anni. Convenerant Episcopi ii4, Sessiones illius erant duodecim, quarum ultima fuit habita die 16. Martii 15ij. Sessiones primae quinque habitae sunt sub Julio Papa , qualuor- que anterioribus ipse praesederat, quintae jam praeside*4 Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. i3