Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
l4 Instit. Hist. Eccl Pars P*. sidere non potuit ob ingravescentem morbum, neö post banc quintam sessionem ultra dies quinque vixit. Julium Papam sunt, qui carpant ob eam, quam armis exercuit auctoritatem, sunt etiam, qui laudent. Utique, si solummodo spectemus, quod Sacerdotale in eo fuit, videri potest non ei conveniens fuisse, bella gerere propter humanum san^vinem , qui in his funditur : sed recte advertit Bellarminus lib. de Potest. Summi Pont if. cap. li. qui unus ex ejus defensoribus est, Romanos Pontifices, simul etiam Principes esse temporales non contemnendi Imperii, et non minus ex officio obligari ad ea conservanda, quae Sedis Apo- stolicae, sive Ecclesiae Romanae sunt, quam Principes ceteros. Quare sicut Principes supremi ceteri possint pro defensione regnorum suorum bella gerere, ita Romanos quoque Pontifices, omni jure posse atque etiam debere populos sibi creditos armis protegere, nec primum fuisse Julium II. qui hoc fecerit, verum etiam Pii II. Innocen- tii VI. Clementis IV. pluriumque aliorum Pontificum Romanorum laudatissimorum exempla profert , qui usi armis sint adversum hostes , et pro defensione provinciarum , et civitatum/ ad Ecclesiam Romanam pertinentium. Machabaeos quoque fuisse Summos Sacerdotes, et Principes, quin et Moysem: qui tamen bella gesserint. Igitur, qui Julium Papam carpere vellet, ei etiam industriam, et virtutem Sanctorum Pontificum, nec non Ma- chabaeorum, ipsiusque Moysis fore accusandam. Inter has etiam bellicas curas Julius se vertit ad Ecclesiam Vaticanam, vetustate labantem, e fundamentis excitandam , et aedificandam; opusque ipse hoc volebat perficere : quod deinde nonnisi plurium Pontificum cura, atque labore perfectum est. Artu-