Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
thoííca Religione, rationem Helmstadienses dederant. Nam Catholicos idem cum Lutheranis habere Fidei fundamentum, idem credere de Deo Patre, de Filio Redemptore, de Spiritu sancto, servare eumdem Decalogum, et uti iisdem precationum formulis, Ecclesiam Catholicorum esse veram Christi Ecclesiam, atque fidelium coetum, qui Dei verhum audiat, et Sacramenta percipiat, a Christo Domino instituta, idque a nemine negari posse, quod secus consequens esset, omnes, qui in Ecclesia Catholica fuerunt, et sunt, damnatum iri. At vero hoc se numquam sensisse, testem que Melanch tonem, atque ipsum etiam Lu- therum hanc in rem citarunt; illum namque professum esse, Ecclesiam Catholicam semper fuisse veram Ecclesiam, hunc Tom. 4. Oper. pag. 020. scripsisse : Scimus, quod in Papatu sit vera Scriptura sacra: verum Baptisma, vera Sacramenta, vera Clavium, potestas ad remittenda peccata , verum ministerium Verbi divini, vera missio ad illucl praedicandum , verus Catechismus, verus Christianismus, nucleus veri Christianismi. Dum autem hanc confessionem fecerunt Helmsta- dienses Lutherani, et jam antea Helveticae ministri Confessionis,’ una igitur etiam confessi sunt, Lutherum, et Calvinum non habuisse justam causam, segregandi se ab Ecclesia Catholica: sed et illud sequitur, cum propria ipsorum confessione Ecclesia Catholica vera Ecclesia fu eri L et sit; Ecclesia vero corpus Christi sit, Ephes. 1. v. 25. ac ^proinde etiam una , sicut et Christi corpus unum est, ipsorum non esse veram Ecclesiam. Divisionem, ait S. Cyprianus lib. de Unit. Eccl. unitas non capit. Nec perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Christi. Alienus est, pro- Janus est , hostis est. Habere jam non potest DeA Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. uq