Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

120 Institut. Hist. Eccles. Pars H. Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. Si potuit evadere quisquam, qui extra arcam Noe fuit, et qui extra Ecclesiam foris fuerit, evadit. Res, quae de Helmstadiensibus dicta est, potest legi apud Kettel Decad. 5. pag. 4go. et apud Auctor. Theatri Europ. torn. 18. pag. i55. Fabri Staats Kanzley tóm. íq.pag. 176. Henricus Rex fidem Catholicam professus, pacatos, morigeros, et Majestatis suae reverentes habuit Catholicos, sed non Calvinianos, qui per­gebant etiam adversus hunc tumultuari, et sedi­tiones moliri. Ad civile bellum praepediendum , et pacem regno procurandam edictum fecit, quod Nannetense vocatur, a. i5g8. quo libertatem suae religionis exercendae ipsis concessit. At vero, qui hoc beneficio jam etiam antea affecti aliquoties, numquam quieti manere poterant , ab his istud neque nunc sperandum erat. Cum turbas iden­tidem fecissent, et seditiones conflassent , Ludo- vicus XIY. Rex Galliae finem his facere statuit, remque perfecit a. i685. Erant ab hoc ipsis etiam armis jam coerciti aliquoties. Cum res per vim non bene ipsis successisset, tamen lingvas suas, et calamos armarunt adhuc adversus Catholicam Religionem, hancque lacerabant probrosis et con­cionibus suis , et contumeliosis, conviciosisque libris , quos in vulgum ediderunt, et sparserunt. Stabat adhuc Nannetense edictum : sed nunc il­lud sufferre constituit, quod non tantum violen­ter etiam ab ipsis extortum esset, verum etiam jam per seipsos sustulerint non manendo in con­ditionibus , sub quibus per illud edictum liberta­tem suae religionis obtinuerant. Militem per to­tum regnum Rex distribuit> et praesidia dispo­suit 3 tumque edictum suum publicavit, quo Nan­ne-

Next

/
Thumbnails
Contents