Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Ii6 Institut. Hist. Eccles. Pars. V. Gueslaeus, unus ex ministris illis Regiis, qui illum Dominicanum contrucidaverunt, ad amicum, suum dederit, et scripserit, Jacobum Clementem a se hospitio receptum, noctu profundo correptum somno repertum esse. Intellexerat videlicet per profundum somnum illius mortem , quae ei illata est, ut in hujus vestibus , et sub nomine ipsius adornaretur alter verus Regis interfector ad celandum crimen, et quem ad exequendum facinus induxerint cum aliis praemiis, tum etiam securitatem ficte pollicendo. Hi iidem ministri cum subdole sparsissent Edmundum Burgonium Priorem Conventus Dominicanorum Parisiensis conscium fuisse ejusdem criminis, quamvis hoc constanter negavisset, et testatus esset se caedem hanc detestari, et execrari j falsis tamen testium accusationibus obrutus, a quatuor equis discerptus est in pia ad Deum oratione vitam finiens. Spondanus ad hunc annum num. 17. §. 18. Henrid IV. Regis Galliae conversio ad fidem Catholicam. Calvinianorum in Gallia, et Luther anorum in Germania declaratio de Ecclesia Catholica. Ilugonotae compressi in Gallia. Henricus III. filium haeredem non habuit. Stirpe igitur desinente Valesia, ex qua erant anteriores Reges Galliae, transiit regni jus ad Hen- ricum Borbonium, illum eumdem, qui Rex Na- varrae jam saepius memoratus est, originem ducens a Roberto S. Ludovici IX. filio natu minimo , cujus frater Philippus cognomento Audax S. Ludovico in regno successerat, Robertus autem