Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

familiae Borboni* caput exstitit. Post Nuptias Pa- risienses etsi Religionem Catholicam professus erat, id tamen ex metu tantum se fecisse dicens, re­dierat aperte ad Calvinianismum. Rex vero fa­ctus, jus jurandum dedit de Religione Catholica inviolate conservanda, deque juribus Ecclesiasti­corum , et bonis nullatenus turbandis. Attamen Foederati, illam sanctionem, quod Henoticum fu­it appellatum , urgentes, quod Catholicus non es­set , eum pati nolebant, turbisque ingentibus, et dissidiis tota flagravit Gallia , jamque comitia etiam ab his indicta fuerunt, in quibus Rex alius eligeretur. Henricus IV. his rebus permotus, co­gitavit de Religione Catholica amplectenda. Vo­cavit ad se Episcopos, et Theologos Catholicos ab Henotica factione alienos, petiitque, ut omnia, quae sunt Religionis Catholicae sibi exponerent. Eo magis hac expositione facta ad Religionem Catho­licam inclinabat animum. Ex sectae Calvinianae ministris deinde quaesivit, utrum ii, qui Catho­licam Religionem profitentur , salutem aeternam consequi possent. Hoc vero illi concesserunt . Ita­que Henricus Rex, Catholici, inquit, suam monnisi Religionem habent pro ea , in qua salus aeterna obtineri possit, dant vero, et concedunt etiam mi­nistri Calviniani, in hac salutem aeternam obtineri posse. Igitur tutior est Religio Catholica, de qua ambae partes consentiunt, quam Calvinina: in qua quidem Calviniani sibi polliceantur aeternam alu- tem, sed quod de hac negaijt Catholici. Quare omni dubitatione deposita reliquit sectam Calvi- nianam, et factus est Catholicus. Anno i5q5. id actum est. A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 117 Etiam

Next

/
Thumbnails
Contents