Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. n5 atque sic caedem illam perpetraverit non absque conspiratione ipsorum ministrorum , in aula Regia. Id, quod perhibet Auctor libelli: La Fata- lite de S. Cloud. (Fatum S. Clodoardi) Gallico idiomate a. 1672. editi. Etiam Mezerayus pariter Gallus Historiographus pag. 648. habet, famam post perpetratum illud facinus percrebuisse, Eos, qui hujus architecti erant, illis, qui propius Regi adstabant, jussa dedisse, ut occisorem quantocius confoderent. Etiam Petrus Matthaeus Gallus Historiographus torn. 2. pag. 776. docet, statim post Regis necem famam communem per urbem volasse, quod hic regicida non fuerit Religiosus, sed quidam personatus officialis secta Calvinista, quem Suessionensis Comes auro corruperat. Mezerayus autem cit. loc. dicit fuisse militem, quem foederati studiose religiosa veste induerint. Foederati intelliguntur Catholici, qui foedus inter se fecerant adversus Hugonotas. Erat enim tam Hu- gonotis, quam foederatis summe exosus. Perinde autem est sive ex his, sive ex illis fuerit, qui Regem nefarie occidit. Illud enim solum quaeritur , utrum scelus hoc perpetratum vere a Homi- nicano sit. Etiam illud argumento est, conspiratione aulicorum patratum esse hoc facinus, quod nisi hunc facinorosum occidendo, et vulneribus totum foedando, se criminis consocios occultare quaesivissent , hunc non gladiis concidere debuissent in flagranti, verum captum servare, ut quaeri ex eo possent, et resciri crimine connexi. Petrus Matthaeus cit. loc. dicit, eosdem illos, qui personatum hunc Dominicanum occiderunt, nec corpori R egis, postquam obierat, pepercisse, sed eo rabiei devenisse, ut illud pugionibus tanto furore impetierint, ut adeps omni ex parte diffinxerit. Memoratur etiam epistola, quam Jacobus < g‘ * Gue-