Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
etiam hi ipsi sibi commune esse voluerunt , dum non tantum in Belgio nunc se se confoederassent, sed dum etiam deinceps in Germania Calviniani appetiissent libertatem, quam assecuti erant Lu- tnerani) ubi, crescente eorum factione, suis viribus coepissent confidere jam nihil dissimulanter fecerunt. Coeunt ad conventicula palam, habent conciones in publico, easque contumeliosas, et conviciosas in Quaesitores fidei, in Concilium Tridenti num , ipsumque Romanum Pontificem, atque praeparati , si quid propterea tentatum in ipsos esset ab Catholicis. Gubernatrix, studiosissima pacis, et tranquillitatis publicae, concessit ipsis, quod petierunt, idque velut unicum, ut cessaretur ab inquisitione, et ut quaedam sinerentur loca habere, in quibus exequi possent suam religionem. Neque tamen hoc habito , et impetrato ab vi, et armis destiterunt, verum in Ecclesias irruerunt eo more, quo hoc factum fuit ab Hugonotis etiam in Gallia, grassantur in Catholicos , denique Regi aperte bellum denunciant, atque copias suas explicant. Necesse igitur erat istis resistere, et seditionem, ad quam proruperant, comprimere. Hunc in finem cum arma fuissent expedita in eos, facto conflictu ad Tornacum quatuor seditiosorum millia partim caesa, partim dissipata sunt. Valencena civitas, quam Guesii occupaverant, vi expugnata est. Cum ergo res Guesiis male successisset, ad officium redierunt, seque Gubernatrici subjecerunt. De quibusdam tamen, maxime qui per conciones alios ad rebel-* laudum concitarunt, sumptum supplicium est, ceteris venia data, postquam juxta praescriptam sibi formulam suam fidem jure jurando obstrinxissent A See. XVI. usque ad Sec. XIX. lo5 deinceps erga Regem Phi-