Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

Philippus Rex ipse parabat cum exercitu ve­nire in Belgium. Quia vero intellexerat, defla­grasse seditionem;, Ferd.inand.um Ducem Albanum misit instructum amplissima potestate, ut Mar­garetha Gubernatrix ,* videns suam imminutam auctoritatem , Belgium reliquerit. Ferdinan bis autem fecerat sua nimia acerbitate, ut qui Belgae jam compositi mansissent , denuo rebellaverint. Primum eos, qui erant rei anterioris seditionis, in judicium vocavit, quibus jam Gubernatrix pe­percerat, summam etiam adhibuit severitatem in eos, qui defecerant a Religione, adeo, ut tribu­nal ipsius vulgo sangvinarium tribunal audiret. Exasperati igitur Protestantes Belgae denuo con­jurarunt, quibus multi adhaeserunt ex ipsis etiam Catholicis, cum idem Dux Albanus immoderatis exactionibus invisum ipsis fecisset Hispanicum im­perium. Belgas in hoc conatu adjuverunt Pro­testantes in Germania, et Gallia. Wilhelmus Princeps Arausionensis fuit factionis caput. Ini­tio praeseferebant, tantum regimen Belgii a li­nea Hispanica ad lineam Austriacam, quae a Phi­lippo I. Austriaco ambae descenderant, velle se translatum habere. Deinde vero etiam verterunt se provinciae Belgii septem , quod deinde Belgi­um Foederatum, vel Hollandia vocatum fuit, ad asserendas se in libertatem. Reliquae decem Bel­gii provinciae in subjectione erga Regem Hispa­niae perstiterunt, quod dictum fuit Belgium Ca­tholicum, in quo et Religio Catholica retenta fu­it, cum in altero, quod Belgium Foederatum fu­it, ista fere funditus periisset, istudque in collu­vionem omnis generis sectarum transiisset: Slra~ da de Pello Belgico lib, 4. Thuan. lib. 4o. lo6 Institut. Hist. Eccl. Pars Pr,\

Next

/
Thumbnails
Contents