Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
parte una erat Regis imago cum inscriptione: Fideles Regi\ in altera, mantica, quam duae manus tenebant, habens inscriptionem: TJsque ud manticam : procedentesque ordinatim gubernatrici supplicem libellum obtulerunt. Libellus continebat petitionem libertatis suae religionis cum sponsione suae fidelitatis erga Regem ; ad quam testandam spectabat numus etiam ille, quem appensum collo gerebant. Gubernatrici cura fuit injecta, ne res ista quidpiam haberet factiosum. Bar- lamontius Comes svasit, ut curam hanc deponeret, esse enim Guesios , quod in Gallica lingva significat inopes, pauperes, a quibus proinde, velut viribus destitutis, nihil esset metuendum. Erant vero in illo numero, et sub illo habitu paupere Belgae maximam partem nobiles, et opulenti. Qui nomen Guesiorum, et si hoc ipsis datum fuerit per contemptum, tamen retinuerunt deinde sponte , utpote, qui quaererent contemni, ut neglecti, et contempti eo magis, et securius suam possent* ulterius concinnare conjurationem. Sed jam iidem deinde pro cereo, et ligneo assumpserunt numisma aureum. Non poterat non adverti ex signo, et charactere eodem, a tam multis gestato, inesse huic rei aliquam conspirationem, et ex eorum conventiculis occultis, cujus notae quoad Religionem essent homines. Tamquam igitur in adversam partem, in signum atque testationem Religionis Catholicae, auctore Philippo Croyo duce Areschoti Catholici etiam assumpserunt numisma argenteum habens effigiem Beatissimae Virginis cum Jesulo in gremio. Non multum intercessit temporis , et Pro- testantes (uno nomine complector utriusque confessionis Augustanae, et Helveticae asseclas, quod etiam lo4 Institut. Hist. Beet. Pars F.