Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
illum, ut adhuc visuri sumus, fefellit. Thuan. lib. 4g. etss. Davila lib. 2. Non erat satis Hilton otis seditiones excitare in Gallia, sed hoc in Belgio quoque fecerunt, et Calvinianos, nec non et Lutheranos, qui illic erant, concitarunt ad rebellandum contra Philippum II. Hispaniae Piegem, cui Belgium parebat. Jam Concilium Tridentinum erat finitum. Per hoc Concilium decisae sunt omnes quaestiones , et controversiae, quas de Religione excitarunt iidem Cal- viniani, et Lutheran!. Itaque, causa finita, Philippus Rex Hispaniae praeceperat, ut Concilium Tridentinum cum in aliis sibi subjectis provinciis, tum in Belgio etiam ab omnibus observaretur in refractarios inquireretur, et cum his, velut haereticis, ageretur. Hugonotae in Gallia ex quodam tractatu Galliae Regis cum Ferdinando Alvarez legato Regis Hispaniae suspicabantur, esse tractatum de confoederatione armorum inter ambos Reges ad ipsos opprimendos. Hac ducti suspicione, in re enim nihil erat , ne Rex Hispaniae posset auxilia mil tere, occupatus bello in Belgio, persvaserunt Calvinianis, et Lutheranis in Belgio, ut insurgerent adversus Philippum Hispaniae Regem eo praetextu, quod contra fas, et aequum ageretur exercendo illam inquisitionem. Margaretha Philippi Regis soror erat gubernatrix Belgii. Ad hanc, conjuratione inter se facta , Belgae utriusque Confessionis Augustanae, et Helveticae venerunt certa die ( annus agebatur i565.) circiter quingenti, cinerei coloris vestibus induti, appensisque sibi lagunculis, et scutellis ligneis, in habitu veluti pauperum, cumque numismate in collo alii cereo, alii ligneo, in cujus parSee. XVI usque ad Sec. XIX. io3