Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

102 Institut. Hist. Eccl. Pars Pr. omnes erat, e tumulo ejecerunt, et combusserunt; idem hoc cum S. Irenaei, aliorumque Sanctorum reliquiis perpetrarunt : in Catholicos autem ita bacchabantur, ut non contenti eos interficere, ex horum cruciatibus, et acerbissimis mortibus ju­cunda etiam sibi spectacula appararent, quorum alios in puteos demergerent, alios cum «duxissent in montes, vel praealtas turres, inde praecipites darent, atque cadentes hastarum cuspidibus ex­ciperent, et insultarent, alios excoriarent vivos, quod crudelitatis genus maxime erga Sacerdotes, et monachos exercebant, alios, quorum pedibus cum induxissent soléas acutis, et sursum eminen­tibus clavis ferreis, aratris jungerent, et flagris impellerent, quamdiu illos anima non defecisset, alios vivos terrae infoderent vel integre , vel us­que ad capita, ac deinde in haec supra terram pro­stantia ligneos globos, velut in pyramidum lusu fieri solet, cum cachinnis jacerent; aliis lingvam sub mento exscinderent, alios vivos eviscerarent, et avena eonum ventribus infusa equos pabula- rent Non fuit sub Decio, et Diocletiano, saevis­simis Christianorum persecutoribus , quando nova tormentorum genera de industria excogitabantur in Christianos, crudelitas ingeniosior, quam ea fuerit, quam hoc tempore in Gallia exercuerint Hu gonotae in Catholicos. Erant superati Dorcen- si praelio a Guisio duce, qui exercitui praeerat ad eos compescendos misso. Captus fuit ipse etiam Condaeus. Attamen Carolus IX. Rex, adversus quem ipsum Hugonotae ceperant arma, ut de­jicerent e regia dignitate, his non tantum iterum indulsit, sed etiam insuper liberum religionis ex­ercitium concessit, putans se hac ratione suae, et regni tranquillitati, ac paci prospecturum : quod illum,

Next

/
Thumbnails
Contents