Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

30 Institut. Hist. Eccl. Pars 1H. concedimus Deo , et Sanctis Apostolis ejus Petro, et Paulo , et sanctae Romance Ecclesice matri nostrae, ac Domino nostro Papae Innocentio, ejus- que Catholicis successoribus totum regnum An­gliáé , et totum regnum Hiberniae cum omni jure> et pertinentiis suis pro remissione peccatorum no­strorum , et totius generis nostri tam pro vivis, quam defunctis: et amodo illa a Deo et Ecclesia Romana tamquam feudatarius recipientes et te­nentes. Inter Epistolas Innocentii III. anno I2i5. datas. Quin ad hoc, quod sic professus est juriä jurandi sacramentum etiam addidit, quamvis vero dixerit hoc se non vi inductum, aut metu ad­actum , verum sua bona voluntate, atque sponte fecisse, tamen quam spontanea hsec ejus erga Apo- stolicam Sedem sponsio fuerit, quamque sancta, et religiosa mente hanc fecerit, hinc conjectura potest fieri. Postquam hac tali facta sponsione, fuisset reconciliatus cum Ecclesia, et excommu­nicatione solutus, atque Pontifex Philippum Gal­liae Regem supersedere voluisset bello, quod pa­rabat , tamen misisse dicitur legatos ad Miramo- linum Regem Marochii, atque ab hoc auxilium petiisse, spondendo, si hoc impetrasset, se fu­turum in illius fide, ^et clientela cum universo suo regno, tributum, et vectigalia pensurum, quin missa Religione Christiana se Mahometa- num etiam futurum. Dum Joannis legati Mi- ramolino (in Arabica lingva significat Princi­pem Credentium, quod Principibus Saracenorum fuit nomen generale , huic vero Principi Marochii etiam speciale) eiposuissent, quae sibi a suo Re­ge habebant commissa, ille, Legebam, inquit, librum, huncque etiam digito monstrans , sapien­tis Christiani, qui Paulus vocatur, cujus mihi tam facta quam verda summopere probantur, so­lum-

Next

/
Thumbnails
Contents