Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. ii lumque illud displicet. quod Religionem, in qua natus est, dimiserit. Eadem mihi de Rege vestro sententia est, legem Christianam sanctissimam, et purissimam deserente. Confirmavi tque Deo teste , si nullam adhuc Religionem haberet se nullam aliam quam Christianam expetiturum fuisse. Cumque ex legatis requisivisset, quale regnum Anglia esset, ejusque Rex qualium opum, atque illi respondissent, Angliám esse Regnum omnium florentissimum, et opulentissimum , R egemque ejus esse omnibus rebus beatissimum, neminique obnoxium; ad hoc Miramolinus, Inauditum, inquit, est, ut quis ejusmodi Rex qualem vos vestrum praedicatis , voluerit se alteri Regi, et extero subjicere sponte, regnumque suum huic vectigale facere. Excordem oportet esse Regem vestrum , vel delirare : proinde indignus , quicum ego foedera sanciam , sed neque dignus , nomine Regis. Hisque dictis legatos jussit abire, et quae audivissent perferre ad suum Regem. Matthaeus Parisius m Histor. Rer. Angi, ad a. 1215. rem hanc habet. Raynaldus Continuator Baron ii ad hunc eumdem annum in hoc fidem Parisii habet suspectam, et finxisse ad carpendos Pontifices ex sibi insito in hos odio. Ille vero testatur , se haec accepisse ab uno legatorum, qui erant missi ab Rege Angliáé ad Miramolinum, quique amicis redux eadem narraverit. Idem praeterea docet, Regem Joannem nec de resurrectione futura mortuorum recte sensisse, pluribusque aliis fidei dogmatibus, eumdem, dum in venatione cervus a canibus esset captus pulcherrimus, et robustissimus, dixisse ridendo: Quam bona corporis habitudine hic cervus gaudebat, quamvis numquam Sacerdoti, Missam celebranti ,» ajfue-