Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
Ä Sec. XIII. usque cid Sec. XVI. 9 terunt, seque ipsi obtulerunt. Etiam ipse Innocentius Pontifex ad frangendum Joannem , sublevandam qne tantis , tamque jam diuturnis malis Angliám devenerat eo, ut vellet adversus eumdem Joannem arma a Philippo expediri. Nec invitus hoc facere paratus erat. Causa quoe Philippum Hegem magnanimum , ait Rigordus in ejusdem Philippi vita, moverat ad hoc, ut vellet in Angliám transfretare, fuit, ut Episcopos, qui diu a sedibus suis ejecti in regno suo exulabant, suis Ecclesiis restitueret, ut Divinum Servitium, quod jam per septennium in tota Anglia cessaverat ,faceret renovari, et ut ipsum Regem Joannem, egui nepotem suum Arturum occide rat, (ille idem est, de quo jam fuit supra, nepos Philippi per consanguinitatem cum ejus matre), qui plurimos parvulos obsides suspenderat (intelligitur e furca, et strangulando) et flagitia innumerabilia perpetraverat, vel poenae condignae subjiceret, vel a regno 'prorsus expellens , secundum cbgnominis sui interpretationem omnino efficeret sine terra. Hoc demum ita perculit Joannem Regem, ut non modo omnia praestiterit, quae ante negaverat, verum etiam sic ad Innocentium Papam scripserit : Cum Deum, et matrem nostram sanctam Ecclesiam offenderimus in multis, et proinde Divina misericordia plurimum indigere noscamur, nec quid digne offerre possimus pro satisfactione, Deo , et Ecclesice debita facienda , nisi nos ipsos habeamus, et regna nostra, volentes nos ipsos humiliare pro illo, qui se pro nobis humiliavit usque ad mortem, gratia Sancti Spiritus inspirante , non vi inducti , nec timore coacti , sed nostra bona, spontaneaque voluntate ac communi consilio Baronum nostrorum offerimus, et libero con-