Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

k 63 Instit. Hist. Peel. Pars IK. ad huc sunt, quae de eo sequentur. Gregorius Papa testis est in epistola ad omnes Principes Christia­nos, et Praesules, ipsum jactasse a tribus bara- tatoribus, quodque ipsum ejus verbum sit, quo se expresserit, videlicet a Christo, Moyse, et Mahometo fuisse totum mundum deceptum, et duobus eorum in gloria mortuis, Christum in crucem actum inglorium mortuum esse. Fatuos omnes esse, qui crederent Deum de Virgine na­tum esse, siquidem nullus nasci possit, cujus con­ceptum viri, et mulieris conjunctio non praeces­sisset. Hominem nihil aliud debere credere, quam quod vi , et ratione naturali possit probare. Af- firmavitque Pontifex haec, et alia multa, quibus Catholicam fidem impugnaverit non solum verbis, verum etiam factis posse manifeste comprobari. Per baratatores Fridericum eos intellexisse, qui vulgo impostores vocantur, ex ceteris verbis per­spicuum fit. Est et illud de eodem Friderico, quod cum vidisset Sacerdotem ferentem Christi corpus ad infirmum, dixerit cum suspirio: Heu me! quamdiu durabit truffa ista! denique, si i- per eum staret, credendi, atque vivendi melio­rem rationem se praescripturum. Truffa antiquum m vocabulum Germanicum significat deceptionem, atque hic speciatim talem, qua alii inducantur ad superstitionem, falsamque religionem. Sententiam, cujus jam mentio facta est, Gre­gorius in Fridericum tulit die 24. Martii, quae dies fuit Coenae Domini a. I2 5q. hancque notifi- cavit literis in omnes partes missis ad Principes, et Episcopos. Etiam Fridericus similiter epistolas misit ad Reges, et Principes quaquaversus, acer­bas nimis in Gregorium, eaque, ob quae Pontifex damnatum esse dixit, partim negans, partim im­mi-

Next

/
Thumbnails
Contents