Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

minuens, in eumqiie regerens talia, ob quas se ipse fecerit damnatione dignum, neque absque conviciis, appellando Antichristum, alterum Balaa- imim , et quemdam principem tenebrarum, qui­que ideo exciderit etiam ex potestate sua, cujus proinde neque censurae vim ullam habeant. Ponti­fex autem has in epistola ad S. Ludovicum Begem Galliae dixit, meras esse calumnias. Idem Ponti­ficis edictum, contra se factum, Fridericus sic conatus est impedire, et infringere, ut suo in Sicilia Vicario mandaverit , ut omnes cuiuscum­que ordinis, aetatis, vel sexus homines ad rogum damnet, qui illud edictum vel attulisset, vel reve­ritus fuisset: nec non de omnibus epistolis , si quas contra se mitterentur a Pontifice, praecepit, ut qui has attulisset, quiscumque is esset, e furca suspen­deretur. Sed et arma sumpsit, aut potius instau­ravit majore vi, atque iracundia ad Romanum Pon­tificem suis possessionibus, et omni Patrimonio S. Petri exuendum, et spoliandum. Pontifex exerci­tum ei opposuit, Cruce insignitum eo more, quo ii hanc in veste gerebant, qui in expeditionem ibant ad recuperandam Terram sanctam, et Ro­mae supplicationem instituit, in qua et lignum vi­vificae Crucis, et Capita Apostolorpm Petri et Pauli portata sunt, cumque deinde in basilica Va­ticana sermonem ad multitudinem habuisset, ita omnium animos movit, ut ii etiam, qui Frideri- ca favebant contra Pont-ificem pecuniis corrupti, Crucem assumerent, atque arma adversus Fride- ricum. Qui exercitus cum se Friderico objecisset Romam adpropinquanti, et fortissime adversus eum dimicasset, spe abjecta potiundae Romae, re­traxit copias. In omnes autem, quos Cruce insi­gnitos comprehendere potuit, saeviit crudelissime, aliis candenti ferro Crux fronti est inusta, alii mera­A Sec. *KIII. usque ad Sec. X.P'I. 69

Next

/
Thumbnails
Contents