Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

66 Institut. Hist. Eccl. Pars IV, una cum multis aliis Principibus una epulati sunt: statimque etiam Romam Pontifex, a Ro­manis invitatus, regressus est, susceptusque ma­gno cum gaudio. Richardus de S. Germ, in Chrom, Albertus Stadensis in Chron. 5- 9­Excommunicatio 'iterata Friderici IT. Acta illius. Indicitur Concilium gener ale Romam. Hungária, pluraque alia regna per Tartaros devastata. Haec tamen sponsio a Friderico Imp. facta Gregorio Papae, utpote quam fecerit non exani­mo , sed tantum temporis gratia, atque suis me­tuens rebus, non fuit firma, atque adeo nec con­cordia stabilis: quin dissidium multo etiam gra­vius exarsit inter eos postea, quam fuerit ante­rius. Qualia sint, quae egerit Fridericus, quibus­que se invisum reddiderit Pontifici, ex Gregorii epistolis cognoscuntur. Sunt autem ista: Illa­tis Ecclesiae non contentus injuriis , (sunt verba Gregorii in epistola , qua respondit ad epistolam, qua Fridericus in eum invectus erat) data qui­busdam rebellibus nostris non modica summa pe­cuniae seditionem contra nos in Urbe molitus est pluries commovere, ut nobis, et fratribus nostris (Cardinales fratrum nomine videtur designasse) a Sede nostra repulsis, et concusso Capite fidei, quod superaedificavit Dominus, impulsu ejusdem Friderici rueret leviori. Quod et positum a Gre­gorio est in sententia omnium primo, quam in Fridericum deinde tulit. Inter injurias Ecclesiis ab Friderico illatas in eadem sententia positum est, quod non permiserit quasdam Ecclesias C'a­the~

Next

/
Thumbnails
Contents