Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 65 factum esse. Cur enim Sultano vellent tradere Fridericum , cui se sponte sua is jam tradidisset? cujus custodiae ipsum etiam exercitum suum com­misisset ? Quem ergo in sua potestate alioquin Sullanus haberet, huic ostendere, qua ratione ejus potiri posset, Templariis supervacaneum fu­turum erat. Neque vero quispiam illud agit, cu­jus agendi rationem nullam habet. Rebus his, quae demonstratae sunt gestis, Fridericus a. 1229. rediit in Occidentem. Ponti­fex autem in eum , postquam reversus est, con­firmavit excommunicationis sententiam, in quam inciderat, antequam profectus esset in Orientem, motus ad hoc etiam iis, quae querimoniae adver­sus eum allatae erant ex Oriente de rebus ibi ab eo actis potius in dispendium Christianorum, et Religionis, quam ut habuissent aliquod commo­dum. Institerat etiam iis, quae absente eo , ejus- que mandato acta erant ab ejus vicariis, et prae­fectis adversus Ecclesiam, et Romanum Pontifi­cem. Monitus vero a Pontifice, ut caveret, 110 si a pertinacia cessare noluerit gravius etiam ei quidpiam eveniat, isque casum recogitasset Otto- nis IV. qui eum proxime antecesserat in Impera­toris dignitate, de quo dictum est supra §. 1. fra­ctus est, et legatis missis ad Pontificem paratum se obtulit ad faciendum omne, quod ab eo habe­re voluisset Pontifex. Ab hoc cum Friderico pro­positae fuissent conditiones de reparandis damnis ab eo illatis, et ut sponderet, nihil se deinceps acturum adversus Ecclesiam , ejusque jura, con­cordia inter Imperatorem et Pontificem refloruit Anagniae a. i 23o. ubi Pontifex tunc erat ob tur­bas, quae auctore Friderico advérsus eura erant Romae excitatae, seque mutuo osculantes etiam Tomu/us IV. 5 una

Next

/
Thumbnails
Contents