Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

de quibus inter Christianos haberi mentio non deberet: cum quibus idem Princeps vigiliis, po­tationibus , et indumentis , et omni inore Sarace- nico se gerebat. Adhuc Sanctitatis He st ree auri­bus referent, qui propriis oculis heee viderunt. Post hanc sub iis, quae dictae sunt conditionibus, cum Sultano initam pacem, seorsim ab omnibus aliis Principibus Christianis in Oriente cum suis Te Deum laudamus celebravit, coronam ipse sibi imposuit Regis Jerosolymorum, literisque missis in Occidentem, qualia, et quanta gesserit, per- feceritque, et quali prosperitate sermone fucato plenis buccis divulgavit. Hanc pactionem solus Fridericus cum Sulta­no fecerat absque consilio, et consensu ceterorum Principum Christianorum, qui jam ante eum Cruce insigniti venerant in Orientem, et sua ter­ritoria habebant. Hinc necesse fuit, ut sibi Fri­dericus ingentem apud hos colligeret invidiam, qui cum Sultano sibi sumpserit pacisci de rebus non suis, quamque pactionem iidem Principes pro tali habuerint, qua res Christianorum in Oriente factae deteriores sint, gravissimumque vulnus acceperint, ipsique Religioni Christianae irrogata contumelia sit. Matthaeus Parisius habet in sua Historia Gentis Anglicanae , Equites Tem- plarios voluisse etiam prodere Fridericum Imp. Sultano Babyloniae, cui per epistolam significave­rint opportunitatem illius capiendi, dum is ad fluvium Jordanem pergeret lavandi causa, quam­que epistolam Sultanus miserit Friderico. Quod tamen a Templariis, etsi causam habuerint ei ira­scendi non tantum ob illam pactionem, sibi etiam injuriosam, verum etiam quod eorum bona inva­sisset, ad seque traxisset in Sicilia, non videtur €4 Institut. Hist. Eccl. Pars IH.

Next

/
Thumbnails
Contents