Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
Suis caerimoniis faciunt, hoc igitur neque cessum est Christianis, sed Saraceni continuarunt suam in eo exercere Mahometanam religionem. Per conditionem quartam Franco nequidem facultas data idem hoc templum intrandi, nisi factus fuisset Mahometanus, idem credendo, quod ille. Namque hoc est in illis istius quartae conditionis verbis : Id ei licebit : at si in ejus templi majestatem, dignitatem non credit, in toto loci ambitu consistere non potest, quemadmodum hoc sic declaratum quoque est a Geroldo Patriarcha. Hodie- dum, si quis Christianorum peregrinorum fanum Turearum furtim intret, et deprehendatur, nisi religionem Mahometis amplectatur, interficitur. Sunt verba Brunonis Parode in Nota ad an. 1228. Fleurianae Historiae ex P. Boucher Itinerario. In reliquis istius pactionis conditionibus, quae uni- versim sunt novem, Fridericus se obligare debuit non tantum ne ulli subsidium praeberet gerenti bellum contra Saracenos, sed ad Sultanum juvandum , et defendendum ipse etiam sumeret arma, etiamsi hoc a Francis ei illatum fuisset. Haec pactio facta est inter Fridericum, et Sultanum ad annos decem. Nec illud silendum est, scripsit eadem epistola Geroldus, quod ad majus dedecus Christianitatis cedere visum fuit. Imperator rogavit Sultanum, ut per Saracenos suos in ipsius Imperatoris expensis Christianum exercitum faceret custodiri. Quod cum ordinatum a Sultana fuisset, quia de lupis erant pastores effecti, multi de nostris sub illa confidentia ceciderunt, et quod cum maxima verecundia referimus , et rubore , Imperatori Sullanus, audiens, quod secun dum morem Saracenicum se haberet, misit cantatrices , quee et saltatrices dicuntur, et joculatores , personas non solum infames, verum etiam A Sec. XIII. usque cid Sec. X VI. 65