Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

02 Institut. Hist. Eccl. Pars Iff. in majestatem, dignitatemque templi Domini ha­buerit, eoque ad preces fundendas ingredi volu­erit , id illi licebit: at si in ejus templi majesta­tem, dignitatemque non credit, in toto loci am­bitu consistere permittendus non est. Quinta: Si Jerosolymis Saracenus Saraceno alteri damnum aliquod intulerit, apud Saracenos in judicium vo­cabitur. Gregorius Geroidi Patriarcha Jerosoly- mitanus perscripsit Gregorio IX. ea, quae Fride- ricus Imp. in Oriente egit epistola, quam Ray- naldus habet in Annál, ad a. 1229. num. 5. etss. istamque ejusdem Friderici cum Sultano pactio­nem cum sua etiam ejus declaratione, quo magis intelligi posset. Jam ex conditione quinta hujus pactionis apparet jus , quod in urbem Jerosoly- mam Sultanus Friderico concesserat, nonnisi in eo constitisse, ut facultas esset Christianis data in ea habitandi, et habendi proprios ex se magistra­tus , non autem plenum, dum et Saracenis hoc idem pro se esset reservatum. Deinde Jerosoly- ma pertinebat ad Sultanum Damasci: ad quem pactio facta inter Sultanum Babyloniae, et Fride- ricum cum missa fuisset, ut suo consensu eam firmaret; is ad consentiendum induci non potuit, et quemadmodum est scriptum ab Geroldo Patri­archa Jerosolymitano ad Gregorium IX. contra­dixit, negans Sultano Babyloniae, avunculo suo, fuisse quidpiam juris ad Jerosolymam Friderico cedendam. Igitur nec valere potuit tota haec pa­ctio. Ergo nec Fridericus aliquid juris in Jero­solymam obtinere potuit. Dum ex conditione se­cunda Templum ipsum etiam Domini, illudque intelligitur, quod est exstructum supra sepulcrum Christi, mansit in potestate Saracenorum, hique istud retinuerunt ad preces suas ibi fundendas, et ad legem suam proclamandam? quod semper in suis

Next

/
Thumbnails
Contents