Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIIT. usque ad Sec. XVI. 6l praeter hoc solum jus aliud supererat. Jerosoly- ma a. 1187. a Saracenis capta, et sub eorum po­testatem denuo redacta. Sultanus etsi nihil sibi metueret a Friderico, cujus vires exiguas esse vi­debat et cum quo neque ceteri , qui jam erant in Oriente bellatores , Cruce insigniti se se conjuge- re vellent, id, quod faciebant, quod scirent, ex- eommunicatum esse, in suaque excommunicatio­ne pervicacem se se ad ipsum etiam iter dedisse, tamen non prorsus respuit tam humiliter factam a Friderico petitionem. Missis itaque Friderico aliquibus etiam donis non se invitum praebuit ad tractandum de conditionibus ineundae pacis, et concordiae. Negavit tamen Ecclesiam sepulcri Chri­sti se posse cedere , si quidem hoc ipsis Sarace­nis etiam in veneratione esset: quoad cessionem Urbis minoris rem esse difficultatis, cujus regio dives non sit. v Conditiones deinde a Sultano praescripta?, et a Friderico acceptatae fuerunt hae. Fridericus Imp. accipiet Jerosolvmam, ita ut de hac disponere possit, atque eam etiam munire; altera, Nec templum Salomonis (in loco , ubi hoc prius stete­rat, Saraceni sibi Moscheam exstruxerant; quam cum Christiani , Cruce insigniti , JerosoJyma in suam potestatem redacta, convertissent in Eccle­siam , Saraceni postea rursus ex hac Moscheam sibi fecerant) nec templum Domini Imperator oc­cupabit, sed manebunt in potestate, et manu Sa­racenorum , qui haec ad orationes suas fundendas, Suamque legem proclamandam obtinebunt. Tertia fuit, Nulli Saracenorum vetitum erit in Bethlehem libere peregrinationem obire. Quarta: Si quis Francus (isto nomine designabant Saraceni omnem Christianum advenam ex Occidente) firmam fidem

Next

/
Thumbnails
Contents