Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

ßo ♦ vium, nec pluribus quam centum equitibus, quos secum vehebat. Majorem vero exercitus sui par­tem reliquit in Occidente ad divexandum Boma- num Pontificem, et vastandum patrimonium S. Petri. Nec opus habebat majoribus copiis. Neque enim in animo habuit, vim aliquam adhibere ad­versus Saracenos. Non longe ab Jerosolyma, ad quam^ Fridericus accesserat, Meliccamel Sultanus Babyloniae , et ejus nepos Sultanus Damasci seor- sim in binis castris constiterant. Meliccamelo Fri- dericus per legatos suos statim dona misit, huic- que significavit, se velle et cupere illum habere amicum, cui et ipse allectum exhibiturus fraternum sit. Inter dona celera misit propria etiam arma, et gladium, quem ex manibus Romani Pontificis, sumptum de altari B. Petri, acceperat, dum Im­peratoris dignitate inauguratus esset. Itaque ad quem debellandum venerat, in hujus manus ul­tro arma sua tradidit, professusque est, sibi pa­cem cum eo futuram in perpetuum: se neque mune aliqua cupiditate ductum venisse, ut cresce­ret aliena regna ad se trahendo, cujus Imperium in Occidente tam magnum atque amplum sit, ut hominis quantumcunque ambitiosi, abunde ex­plere debeat desiderium. Non alia itaque de cau­sa se venisse, quam ut Sacra loca, quae sibi in summa veneratione essent, amissa recuperaret, nec non urbem Jerosolymam, ulpote ad suum fi­lium Conradum jure haereditario pertinentem. Haec solummodo esse, cur venerit, quaeque sibi petat, nihil ultra. Fridericus, Constantia, quae filia fuit Regis Siciliae , mortua , Jolandam duxit alteram uxorem Joannis Briennii Regis Jerosolymorum filiam, ex qua natus fuit Conradus, et quam post­quam duxisset uxorem etiam Briennium adegerat ad jus sibi cedendum in Jerosolymam, cui neque prae­Instit. UlstEccl. Pars IK.

Next

/
Thumbnails
Contents